monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 63
{XVIII} quidam sic cum palmite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae, aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis harena substrato et fictili operculo, dein terra operto.